monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, De Temporum Ratione, XIX. De eodem si qui computare non didicerunt. <<<     >>> XXI. Quae sit feria in Calendis.

CAPUT XX. Quota sit luna in Calendas quasque. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Quota sit luna in Kalendas quasque. Quasi diceret, Quota sit luna initians Kalendas quasque. In quo, scilicet anno, nullae sunt epactae, quia non apponuntur, quoniam tunc hoc est in XI Kalend. April., ubi est sedes epactarum trigesima est luna. Uteris ergo illo anno luna quota sit in Kalendis uniuscuiusque mensis; in caeteris vero annis epactas habebis, et hos regulares, semperque ad lunam quaerendam in Kalendis. Isti enim regulares, secundum Aegyptios, apponuntur in Kalend. Ianuarii, id est, quando trigesima est luna in XI Kal. April., unde epactae accipiuntur. Ipso enim anno nullae sunt epactae, quia ultra triginta non ascendit luna; sed quot regulares habet unusquisque mensis, totam lunam habebit ipso anno. Epactae autem accipiuntur ab XI Kalend. April., quia est post XII Kalend. April., ubi sol fuit creatus, et ubi aequinoctium vernale est, et terminus paschalis; ideoque invenerunt auctores ut inde sumerentur epactae ad lunam inveniendam. Quota enim fuerit luna in XI Kalend. April., tot epactae erunt in ipso anno usque Kalend. Septemb.; et qualiscunque epacta fuerit in Kalend. Sept. mutata, talis erit luna in XI Kalen. April. in sequenti tempore. Primo decennovenalis circuli anno, in quo nullae sunt epactae in Kal. Ianuar. nona est luna; secundum Romanos, inchoat. Hos tibi numeros, scilicet lunae. Quibus, scilicet regularibus. Tolle triginta, remanent quatuor. Quare triginta? Quia ultra triginta non ascendit aetas lunae. Si autem iuxta hoc quod nos supra docuimus a Ianuario principium argumenti sumere mavis, eodem ordine luna in Kalen. Decemb. septimo incurrit, quae iuxta argumentum sexto fieri debuisse putabatur. December habet regulares secundum Romanos octodecim, cum his adde more Romanorum epactas XVIII, fiunt simul XXXVI. Abiectis triginta, remanent sex. Si vero in ipsis Kal. Decemb. sextam computaveris lunam, non occurret in Kalend. Ianuarii nona, sed octava; ideoque necesse est illam in Kal. Decemb. septimam computare, quam sextam. Item anno 11, quia luna embolismi pridie Non. Decemb. accenditur, facit lunam in Kal. Mart. vigesimam octavam esse, cum hanc ratio argumenti vigesimam nonam tunc existere doceat. Luna quoque hoc anno in Kal. Mart. secundum epactarum seriem vigesima nona esse debuit, sed propter embolismum vigesima octava occurrit, excepto bissextili anno. Si enim hoc anno bissextus fuerit, tunc in Kal. Mart. vigesima nona secundum lectionem, et secundum anni illius calculationem, proveniet. Quae etiam Februarii est luna, et finitur sexto Non. Mart. trigesima propter bissextum, qui semper lunam Februarii trigesimam computari cogit. Non autem transitorie commemorandum quod hoc argumentum a Septembrio quidam incipiant. Quamvis enim Aegyptii et Romani diverse ponant regulares, diverseque annum incipiant, tamen eadem luna invenitur et apud Aegyptios et apud Romanos, in Kal. Septemb. et in Kalend. omnium mensium, id est, primo Aegyptiorum, et penultimo Romanorum, nisi tantum in decimo nono anno ubi saltus fit. Illas enim epactas habent Aegyptii in Kalend. Septemb. quas Romani habent in Kalend. Ianuar. Illi enim a Septembr. incipiunt annum, ibique mutant epactas; et Romani similiter a Ianuario inchoant annum, et ibi mutant epactas, et epactae faciunt illam convenientiam.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Hoc autem praecedens quod commemoravimus argumentum. Horum annalium fragmentum invenimus apud Bedam circulorum decennovenalium, ab anno 532 solutis, usque ad 1025, quem ipse (ut ex hac temporis ratione constat) altius repetiit, et longius produxit. Verum in exemplari scripto quod deerat, tum a principio tum a fine, usque ad 1600 produximus ex astrorum computationibus, ut posteris quoque haec computatio prodesse queat; atque ad postremum libri posuimus, quo loco plura quae ad hoc caput intelligendum rectius valent, vide.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Primo decennovenalis circuli anno, in quo nullae sunt epactae in Calendas Ianuarias nona est luna, in Calendas Februarias decima, in Calendas Martias VIIII, in Calendas Apriles X, in Calendas Maias XI, in Calendas Iunias XII, in Calendas Iulias XIII, in Calendas Augustas XIIII, in Calendas Septembres XV, in Calendas Octobres XVI, in Calendas Novembres XVII, in Calendas Decembres XVIII. Hos tibi numeros pro regularibus singulorum mensium sume, quibus annuas addens epactas, luna quota sit per Calendas quasque sine errore reperies.
2 Si enim vis scire quota sit luna in Calendas Ianuarias anno secundo circuli decennovenalis, tene IX regulares, adde epactas XI, fiunt XX, vigesima est luna. Si vis scire quota est luna in Calendas Iunias anno tertio, tene regulares XII, adde epactas anni illius XXII, fiunt XXXIIII; tolle XXX, remanent IIII, quarta est luna in Calendas memoratas.
3 Quod si quis obiecerit vel huius, vel praecedentis argumenti alicubi ordinem vacillare, doceat ipse in huiusmodi quaestionibus indagandis veracius et compendiosius argumentum, et nos libenter gratanterque accipiemus. Hoc autem praecedens quod commemoravimus argumentum, et nonnullis ad transcribendum iam dedimus, et in principiis huius nostri opusculi praefigendum esse censemus. Porro praesens argumentum quod de luna Calendarum quaerenda posuimus, hoc tantum loco commemorasse et docuisse sufficiat.
4 Nam cognita quota sit in Calendas luna, facile etiam caeteris cuiusque mensis diebus qua sit aetate, cantato ipso mense et concurrentibus digitis, apparebit. Sunt autem anni tres circuli decennovenalis, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conservare nequeat: octavus videlicet, undecimus, et nonus decimus, cui causam notandi varia facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octavo luna Calendarum Maiarum iuxta rationem quidem argumenti XXVIII computatur, sed propter embolismum, qui in Martio mense inseritur, XXVII probatur existere.
5 Item in Calendas Iulias iuxta argumentum XXX fieri potuit luna, sed propter adiectionem diei quem superfluitas embolismi attulerat, fit XXIX. Item anno XI, quia luna embolismi pridie Nonas Decembres accenditur, facit lunam in Calendas Martias vigesimam esse et octavam, cum hanc ratio argumenti XXIX tunc existere doceat.
6 Item anno XIX, quia luna embolismi tertio die Nonarum Martiarum incipit, cogit lunam in Calendas Maias XXVIII computari cum XXIX secundum argumenti calculationem canatur, quo etiam anno ratio saltus lunaris, de quo in sequentibus dicemus, fidem eiusdem argumenti impugnat. Si enim ipsum argumentum iuxta Aegyptios a Septembri mense, ubi principium est anni eorum, inchoaveris, necesse est ut luna Iulii mensis eo anno XXIX dies ut nunquam alias habeat, uno, videlicet ratione saltus, amisso, et ob id luna Calendarum Augustarum tertia reddatur, quae iuxta argumenti regulam secunda computabatur.
7 Si vero, iuxta hoc quod nos supra docuimus, a Ianuario principium argumenti sumere mavis, eodem ordine luna in Calendas Decembres VII incurrit, quae iuxta argumentum sexta fieri debuisse putabatur, quia nimirum luna Novembris mensis unam amittit diem, et pro XXX consuetis XXIX solum diebus cogitur esse contenta. Quae profecto omnia melius colloquendo quam scribendo docentur. Non autem transitorie commemorandum quod hoc argumentum a Septembri quidam incipiunt, ponentes eidem Septembri regulares V, Octobri V, Novembri VII, Decembri VII, et caetera, ut supra nos posuimus: quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prorsus agunt, ut a quibus origo computandi sumpta est, horum quoque in computando anni principium imitentur.
8 Verum aliis aptius multo et expeditius videtur ut computatio omnis, quantum non necessitas rationis obsistat, a principio anni sui etiam apud Romanos incipiat, et usque ad terminum anni ratio atque intemerato ordine procurrat.